- NUMENIUS
- NUMENIUSApameensis Syrus, Pythagoricus, etPlatonicus, ἀνὴρ ἐπιφανὴς, iuxta Euseb. Praepar. Euang. l. 11. Cronii, celebris illius Platonici familiaris, iuxta Porphyrium, l. de antro Nymph. in Odyss.Libros eius περὶ τῆς τῶ Ἀκαδημαϊκῶν πρὸς Πλάτωνα διαςτάσεως laudat Euseb. Praepar. l. 14. Edidit praeterea τὰ παρὰ Πλάτωνα ἀπόῤῥητα, unde fragmentum adfert in idem Euseb. Praepar. l. 13. Scripsit etiam περὶ τἀγαθοῦ aliquot libros, quorum primô Iudaeorum mentionem facit, teste eusebiô, eumque citat Origenes, l. 1. contra Celsum. Ex eius περὶ ψυχῆς libro quaedam adducit Theodoretus Serm. 4. Vide Hesychium Mil. in Νουμ. Eius Plotinus inventa et dogmata sibi tribuerea maledicis quibusdam dictus est, quô plagii crimine ut liberaretur, Amelius librum scripsit de differentia doctrinae Plotini et Numenii. Vixit post Christum natum, teste Theodoretô θεραπευτ. β. ubi Plotinum, Plutarchum, et Numenium, cum post Christum natum vixerint, multa Christianae Theologiae mysteria suis libris inseruisse dicit. Platonem, Mosen Atticissantem, vocavit. Suid. qui et Numenii Rhetoris meminit. Diversus ab hoc est Numenius ille Pyrrhonius, Pyrrhonis auditor apud Laert. l. 9. Alius quoque est Numenius Heracleota, cuius ἁλιευτικὸν laudat Athen. l. 7. c. 9. Numenium quendam rhetora sub Adriano floruisse, docet Suidas. Apollonii ad Numenium sententiam laudat Stobaeus SErm. 123. consolat. Numenii cuiusdam filium memorat Hippocrates 1. Prorrh. apud Galen. Comm. 11. Sect. 50. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.